 |
Pas
de Texte, Apud Heluetios longe nobilissimus fuit
et ditissimus Orgetorix. is M. Messala et P. M. Pisone
consulibus regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis
fecit et ciuitati persuasit, ut de finibus suis cum onmibus
copiis exirent: perfacile esse, cum uirtute omnibus praestarent,
totius Galliae imperio potiri. id hoc facilius iis persuasit,
quod undique loci natura Heluetii continentur: una ex
parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum
Heluetium a Germanis diuidit, altera ex parte monte lura
altissimo, qui est inter Sequanos et Heluetios, tertia
lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui prouinciam nostram
ab Heluetiis diuidit. his rebus fiebat ut et minus late
uagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent,
qua ex parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur. |
|