La CCAS
Pas de Texte, Apud Heluetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. is M. Messala et P. M. Pisone consulibus regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et ciuitati persuasit, ut de finibus suis cum onmibus copiis exirent: perfacile esse, cum uirtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri. id hoc facilius iis persuasit, quod undique loci natura Heluetii continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Heluetium a Germanis diuidit, altera ex parte monte lura altissimo, qui est inter Sequanos et Heluetios, tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui prouinciam nostram ab Heluetiis diuidit. his rebus fiebat ut et minus late uagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent, qua ex parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur.  
Nécessite le
plugin Flash 8
Le Télécharger

Haut de page